[88] EPISTOLA LXXXVIII.

THEODORUS BEZA

N. N.

Mi Frater, raro ad te scribo non aliam ob caussam, quam quod non inveniam facile, quibus literas committam, cum alioqui tam officiose mutuam nostram amicitiam colere te videam, & me tibi hoc nomine multum debere confitear. Caeterum quod ad tuam ad Gallos nostros profectionem attinet, probo quidem atque etiam laudo consilium hac in re tuum, sed quid tibi suadere satis commode possim, mihi nondum liquet: sic enim responsum est mihi, & Aurelia & Lutetia, ut omnia quidem promittantur, interea vero nulla certa conditio offeratur. Nolim autem inutili sumptu te gravari & in regione ignota periclitari, nec etiam alibi te esse velim, quam ubi in studiis tuis perseverare possis. Quamvis igitur mihi valde sit molestum, quod neque desiderio tuo neque officio meo possim satisfacere, tamen te cogor hortari ut tantisper adhuc expectes, dum meliorem quampiam occasionem DEUS nobis offerat, quam ego quidem sedulo quaeram, & inventam statim quoquo modo tibi significandam curabo. De nostris illis antagonistis, valde mihi dolet, quod D. ANDREAE responsum nancisci nisi abhinc quindecim dies nunquam potuerim, adeo sunt nostri typographi in his rebus negligentes. D. SCHECKIO a quibusdam modeste & erudite, ut spero satisfiet. Ego quid sim facturus, ne nunc quidem scio, quum brevissimum hoc spatium mihi ad scribendum relictum coactus fuerim aliis negotiis prorsus necessariis dare, quorum etiam caussa in hanc urbem difficillimis itineribus veni. Spero tamen me omnino aliquid editurum ex quo saltem intelligatur, me neque aliter quam oportuit illorum scripta esse interpretatum, neque essentiam pro persona substituisse, ut ille non minus inepte quam impudenter calumniatur, eadem interim illa, quibus centies responsum est, inculcans & responsa nostra dissimulans. Illum autem & re & nomine rubicundum plane nihil moror. Tantum doleo Ecclesiae vicem, quae monstra ejusmodi fovere cogatur, quae tamen DOMINUS, ut spero, brevi conficiet. Omnia porro apud nos satis recte, DEI beneficio, quem rogo, mi Frater, ut te servet, & tibi magis ac magis benedicat. Tiguri. XIIX. Feb. MDLXVI.